- ROBERTUS I
- I.ROBERTUS I.Burgundiae Dux, Caput Lusitaniae Regum, filius fuit Roberti Galliae Regis ex Constantia, quae illum ad Galliae regnum frustra evehere conata est. Magni suô aevô nominis, obiit A. C. 1075. ex Adelaide, pater Henrici, cuius filius Henricus Comitum et Regum Lusitaniae stirps fuit, etc.II.ROBERTUS I.Flandriae Comes, dictus Friso, secundogenitus Balduini V. ex Adelaide, filia Roberti Galliae Regis, frater Balduini VI. Huius demortui A. C. 1070. filiorum Arnolphi et Balduini Tutor constitutus, matre eorum Richildâ Hannonicâ expulsâ, ditiones ipsemet occupavit. Arnolphum III. Infelicem, Philippi I. Galliae Regis copiis suffultum vicit et occidit, A. C. 1071. Dein, cum Philippo pace factâ, victô quoque Balduinô, hunc Hannoniâ contentum viverecoegit. Ex Gertrude Saxonica, natus eiIII.ROBERTUS I.Normanniae Dux, in baptismohoc nomen accepit, cum prius Rollo, seu Rodolphs vocaretur. Caput Danorum, seu Normannorum, qui saeculis 9. et 10. Galliam tantopere afflixerunt: his Carolus Simplex partem veteris Neustriae, postmodum Normanniam vocatam, concessit, simulque Gislam filiam Rolloni elocavit. Obiit A. C. 917. vel 920. Pater ex Popa, uxore priore, Guilielmi I. Longi Ensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.